DEMOSTHENES

DEMOSTHENES
I.
DEMOSTHENES
civis Atheniensis, Graecorum omnium orator longe eloquentissimus, patre cultellario Demosthene, ex matre Cleobula natus, triennio post Aristotelem, uno Anno ante 100. Olymp. Dionys. Halicarn. Dempoplito Archonte: Septennis autem ab eo relictus in hereditate locupleti, Tutorum fraude ac negligentiâ, direptis bonis vix habuit, unde praeceptoribus mercedem solveret. Verum multo studio ac labore in clarissimum Oratorem evasisset; praeceptoribus usus Isocrate, Platone et Isaeo, apud quem quadriennium haesit, Aet. An. 17. Tutores suos accusavit, quibus, ut 30. ei talenta redderent, condemnatis, ipse tamen nihil nactus est. Postea acerrimus exstitit libertatis Graeciae defensor, gravibus contionibus Philippum, ut publicae libertatis insidiatorem, identidem insectans. Praelio ad Chaeroneam aufugiens, se hoc fecisse ideo dixit, ut aliâ vice rursus pugnare posset. Prius Oratione de Cor. sibi a populo decretâ, suasu Ctesiphontis defunctus. Post eius mortem, quod ab Harpalo corrumpi se passus esset, patriâ pulsus, tandem revocatus est. Sed iam mortuo Alexandro, et Antipatro rebus Graeciae praeposiro, cum certam sibi necem imminentem videret, relictis Athenis, in Calauriam insulam, ubi (ut scribit Suid.) asylum erat, Neptuno sacrum, concessit. Quo cum venisset Archias mimus tragoedus, qui ab Antipatro missus erat, ut Demosthenem comprehenderet, primum ei persuadere conatus est, ut una secum ad Antipatrum se conferret, nihil molestiae ab eo perpessurus. Cuius fraude intellectâ, Demosthenes, Nihil est, inquit, Archia, quod coneris. Neque enim in scena mihi unquam placuisti mimus, neque nunc persuadebis legatus. Cum autem Archias seper vim eum detracturum minaretur, Tandem, inquit, Macedonica oracula aperuisti, nam prius, tamquam histrio simulabas. Verum age, parumper exspecta, dum pauca domesticis scribo; Haec locutus, sumptis codicillis tamquam scripturus calamum ori admovit, haustoqueve, quod eum in usum servâbat, veneno, necem sibi conscivit. d. 16. Pyanepsionis, seu 10. Novembr. Olymp. 114. U. C. 432. Plutarch. in vita eius. c. 65. Orationes ab eo scriptas refert, quas Photius maxima ex parte se legisse fatetur, Cod. 265. Bibl. Vide etiam Plutarch. de 10. Orator. c. 8. Hic cum ab aetatis initio esset balbus, neque literam R. pronuntiare posset, quibusdam calculis in os coniectis prope maris litus declamans, naturae vitium emendavit, ut postea eloquentissimus evaserit: Praeterea ad ingens speculum perorare solitus est, ut eo accuratius gestuum decorum tenere disceret. Plurimus passim Tullius est in laudando Demosthene. Tamen, usque adeo (inquit in Oratore) difficiles et morosi simus, ut nobis non satisfaciat ipse Demosthenes: qui quamquam unus eminet inter omnes in omni genere dicendi, tamen non semper implet aures meas. Orare coepit Annos natus 17. Iuven. l. 4. Sat. 10. v. 118.
Eloquio, sed uterque perit Orator; utrumque
Largus, et exundans leto dedit ingenii fons.
Et postea de Demosthene. ead. Sat. v. 126. et seqq.
------------ Saevus et illum
Exitus eriput, quem mirabantur Athenae
Torrentem, et pleni moderantem frena theatri.
Diis ille adversis genitus, fatoqueve sinistro,
Quem pater ardentis massae fuligine lippus
Acarbone et forcipibus gladiosqueve parante
Incude, et luteo Vulcano, ad Rhetora misit.
Nic. Lloydius. Athenienses statuam ei aeream posuêrunt, cum inscriptione hâc,
Ε῎ιπερ ἴσην γνώμῃ ῥώμην Δημόςθενες εἶχες,
Ο῎ν ποτ᾿ ἂν Ε῾λλήνων ἦρξεν Α῎ρης Μακέδων.
Quod sic reddi potest:
Si tibi par menti robur, vir magne, fuisset,
Graecia non Macetae succubuisset hero.
II.
DEMOSTHENES
dux Atheniensium in bello Peloponnesiaco. Muniit Pylum, Patriae insigni operâ praestitâ. Dein ingressus Siciliam, post Epidauriorum vastatos agros; successit Alcibiadi, domum revocato, ob Hermas in tota urbe deiectos. Sed Syracusis, a Nicia collega, frustra obsessis, copiis insuper amissis, ab hostibus cum illo interemptus est. Thucyd. l. 4. 5. 6. 7. Plutarch. in Nicia. Diodor. l. 13.
III.
DEMOSTHENES
genere Thrax, Grammaticus, Iliada
Homeri, et Hesiodi Theogoniam in prosam Orationem convertit. Suid. Alius ab eo est Demosthenes Bithynus, qui rerum Bithyniacarum libros conscripsit, quorum 4. 9. 10. et 12. citat Steph. Κτίσεις quoque scripsit, h. e. urbium, et locorum origines, quarum idem Steph. meminit in Ο᾿λίζων. Vide Voss. de Hist. Gr. l. 3. p. 354.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Demosthenes — (griechisch Δημοσθένης, Dēmosthénēs, lateinisch und deutsch De mosthenes, * 384 v. Chr.; † 322 v. Chr. in Kalaureia) war der wohl bedeutendste griechische Redner. Nach dem Philokratesfrieden des Jahres 346 v. Chr stieg er zum führenden… …   Deutsch Wikipedia

  • Demosthenes — prop. n. a famous Grecian orator, born circa 385 BC, died circa 322 BC. [WordNet 1.5] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Demosthenes — Demosthenes, der größte Redner des Alterthums, ein Schüler des Plato und Isokrates. Ohne alle Anlagen zur Beredsamkeit, durch eine kreischende, stammelnde Stimme verunstaltet, mußte dennoch seiner eisernen Geduld, seinen unsäglichen Anstrengungen …   Damen Conversations Lexikon

  • Demosthĕnes — Demosthĕnes, 1) Sohn des Alkisthenes, athenischer Feldherr im Peloponnesischen Kriege; er segelte im Sommer 426 um den Peloponnes, um Böotien von Westen aus, über Ätolien, Doris u. Phokis anzugreifen; da dies mißlang, schickte er die Schiffe heim …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Demosthĕnes — Demosthĕnes, 1) Sohn des Alkisthenes, akhen. Feldherr, ein unternehmender, weitblickender Mann, vortrefflicher Taktiker und bei den Truppen beliebt, drang im Peloponnesischen Krieg auf Erweiterung der athenischen Macht im Ionischen Meer, tat sich …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Demosthenes — Demosthĕnes, griech. Redner, geb. 383 v. Chr. im attischen Demos Paiania, bildete sich unter der Leitung des Isäus zum Gerichtsredner aus, trat an die Spitze der athen. Unabhängigkeitspartei und suchte in seinen berühmten Philippischen Reden… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Demosthenes — Demosthenes, geb. 384 zu Athen, bildete sich zum anerkannt größten politischen Redner des ganzen Alterthums; Ueberzeugungstreue, Liebe zu seinem Vaterlande beseelen seine Reden, die aller Künstelei und Ziererei ledig in kräftiger und klarer… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Demosthenes — [di mäs′thə nēz΄] 384 322 B.C.; Athenian orator & statesman …   English World dictionary

  • Demosthenes — For other historical and fictional personages named Demosthenes, see Demosthenes (disambiguation). Demosthenes Bust of Demosthenes (Louvre, Paris, France) Born …   Wikipedia

  • Demosthenes — /di mos theuh neez /, n. 384? 322 B.C., Athenian statesman and orator. * * * born 384 BC, Athens died Oct. 12, 322, Calauria, Argolis Athenian statesman known as the greatest orator of ancient Greece. According to Plutarch, he was a stutterer in… …   Universalium

  • Demosthenes — I Demọsthenes,   griechisch Demosthẹnes, athenischer Heerführer im Peloponnesischen Krieg, ✝ Syrakus 413 v. Chr.; belagerte 425 v. Chr. die Spartiaten auf der dann von Kleon eingenommenen Insel Sphakteria. Die von ihm 413 nach Sizilien… …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”